- PELTA
- PELTAnon minus ac Certa, breve scutum, parmabrevius et mobilius. Cetris enim non dissimiles Peltas fuisse Eruditi observant. Claud. Aelianus in Tacticis c. 2. Τούτοις γὰρ πέλτης μικρόν ἐςτι καὶ ἐλαφρὸν ὅπλον. Suidas et Index vocum militar. Πέλτη, μικρά τις ἐςτὶν ἀσπιδίσκη καὶ κουφή. Isidor. Peltascutum brevissimum. Formam eius describit Xenophon apud Iul. Pollucem Onomastic. l. 1. c. 10. num 6. πέλτη Α᾿μαζονικὴ, ὥς φησι Εενοφῶν, παρεοικυῖα κιττοῦ πετάλῳ, Pelta Amazonica, ut Xenophon, inquit, hederaefolio similis est. Prolixius Pierius Hieroglyph. l. 42. Ut circulus descriptus lineâ diametrali dissecetur: pars altera, quantum cubiti manusque ministerio deserviat, relinquatur: altera duobus elateribus excavetur: ita ut in medio sputium sit insertando brachio, cuius hoc sit propugnaculum: extrema ad scuti marginem lunentur in cornua. Orbis illi duo hinc inde exempti, insertandae si opus sit hastae, alter commodus, alter ad inspectandum inserviat. Plinio l. 12. c. 5. Foliorum (ficûs Indicae) latitudo peltae Amazonicae effigiem habet. Lutatio Placidio ad Stat. Theb. l. 5. v. 145. Scuta Amazonum, quas Peltas vocant, in modum Lunaeformata sunt; cui similia habet Serv. ad Aen. l. 1. v. 494. Vide Lipsium in Analectis ad Milit. Rom. l. 3. Dial. 1. ubi ex antiquo marmore Peltae iconem exhibet, et ex illo Blancardum Notis in Curtium l. 3. c. 2. ac Keuchenium Not. ad Nepotem mox laudandum. Amazonum fuêre propriae, ut praeter dicta Sueton. Nerone c. 44. docet: Securibus peltisque Amazonicis instruendi. Ovid. Amorum l. 2. El. 14. v. 2. Claudian. de Raptu l. 2. v. 62.Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptisPulchra cohors. ——— ——Statius l. 5. Sylv. 1. v. 131.Vellet Amazoniâ-latus intercludere Peltâ etc.Vide quoque Smyrnaeum l. 1. v. 147. Imo adeô huic genti amatae, ut sepulchrum etiam Reginae earum Antiopae hac formâ factum in Graecia terra, tradat Pausan. l. 1. Ad alias inde gentes transiêre. Et quidem in Graeciam hoc scuti genus, amotis vaegrandibus clypeis, quales Heroum. Herculis. Achillis, Aiacis, Aeneae, fuisse, ex plurimis iis in sculpris rebus, docent Homerus, Hesiodus, Virgilius; primus invexit Iphicrates, ut in eius Vita videre est, apud Corn. Nepotem, c. 1. ad quem vide laudatos Ioanni Savaronio de Peltis auctores. Etiam apud Romanos earum usus. Liv. Dec. 4. l. 1. Nocte cetratos, quos Peltatos vocant, locô opportunô, inter bina castra, in insidiis abdiderat. Alios. Hinc Silius Punicorum l. 2. v. 76.—— lunatis Bistones armis.Abbo de Obsid. Paris. Lutet. l. 1.Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas, etc.Materia ex aere fuit, ut docet Xenophon Α᾿ναβάσ. 5. et Polybii Eclogae de Legation. cui nonnumquam gemmae additae, ornatus causâ. Gemmatae sic peltae meminit praedictus Silius l. cit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum l. 10. c. 10. praeter Auctores supra laudatos. Coeterum Amazonicas cum Thracicis perperam confundere Lipsium, ait Salmas. cum Amazonicae peltae hederae folio similes, Thracicae autem quadratae fuerint. Namque de his Suidas, Πέλται, ἀσπίδια τετράγωνα. Dionys. quoque Halicarn. l. 2. istiusmodi scutum quadrangulum et oblongum, ῤαβδοειδῆσχῆμα vocat: τῇ δ᾿ ἐυωνύμῳ κατέχει πέλτην θρᾳκιαν ἥ δ᾿ ἐςτι ῤαβδειδεῖ ςθυρεῷ ςενωτέρους ἔχοντι τοὺς λαγόνας ἐμφερὴς. Quid autem ῥαβδοειδὲς σχῆμα sit explicat Pollux, cum maculas retium istiusmodi σχῆμα efficere tradit. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 20. et ad Solin. p. 1016. nec non plura de hoc scuti genere, apud I. Lipsium Analectis ad Militiam d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.